Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 3: Versus 1

Quid ergo amplius.Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judaeus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judaeo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judaeo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judaeis Deus fecit, quae non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.
(* Traductions européennes)